Liber Paralipomenon Primus*

Caput 26: Versus 31

Hebronitarum autem princeps fuit Jeria secundum familias et cognationes eorum.In Hebrun coepit David regnare, qui significat eos, qui bene conversati incipiunt, et David in vita sua parant regnum. Hebronitis Jerias, timens Dominum princeps est, quiainitium sapientiae timor DominiPsal. 110.. Hebron vero interpretatur conjugium:qui enim timet, proficit ut amet, et foras mittat timoremI Joan. 4..
(* Traductions européennes)